monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 47 > bculMs.403.78v > csg866.72 > sluMscr.Dresd.App.1092.254 > csg68.256 > uwbM.p.th.q.1a.128 > cb125.130r > 21 > csg51.137 > sectio 2 > Isaias, 52 > sectio 7 > bnf11947.87 v > 23 > Psalmi, 17 > ad Corinthios I, 6 > sectio 45 > sectio 12 > uwbM.p.th.f.12.19 > sectio 24 > bculMs.403.77r > sectio 43 > Psalmi, 49 > sectio 14 > 15 > sectio 17 > sectio 22 > sectio 10 > sectio 1 > sectio 7 > sectio 23 > 11
Isidorus, Differentiae, 2, X <<<     >>> XII De duplici paradiso.

XI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

27 Inter creationem mundi et formationem eius haec est differentia, quod originaliter secundum materiae substantiam simul cuncta creata sunt, iuxta illud quod dicitur: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul.
28 At vero secundum distinctionem specierum per sex dierum alternationem formata sunt. Totius enim creaturae origo simul exstitit, species tamen et forma per temporum incrementa processerunt.
29 Nam primum materia facta coeli et terrae confusa atque informis, quam Graeci chaos appellant. De qua postmodum singillatim per species varias formasque proprias prodierunt. De qua materia Scriptura loquitur: Qui fecisti mundum de materia informi. Quae ob hoc informis, quia adhuc confusa erat atque obscura, et necdum per visibiles species, variasque formas discreta.
30 Sed materia facta est de nihilo. Mundi autem species de informi materia. Proinde duas res ante omnem diem et tempus condidit Deus omnipotens: angelicam, videlicet, creaturam, et informem materiam; quae quidem dum sit ex nihilo facta, praecessit tamen res ex se factas non aeternitate, sed sola origine, sicut sonus cantum.
31 Nam qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Itaque non omnia ex nihilo condidit. Deus, sed quaedam ex aliquo, quaedam autem ex nihilo. De nihilo mundum, angelum et animas; ex aliquo hominem et caeteras mundi creaturas.